Contra, ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Aut cujus materfamilias non primum locum tenet aedium, atque in celebritate versatur? quod multo fit aliter in Graecia. Nam neque in convivium adhibetur, nisi propinquorum, neque sedet, nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur: quo nemo accedit, nisi propinquâ cognatione conjunctus. ^Corn. Nep. in Praefat. See also AElian,^ Cap. 1. Lib. 10. and the Law in Pausanias, Lib. 5. Cap. 6. and the Story of AElian better related, as to the Circumstances. Hinc de saxo Foeminas dejicere Lex jubet, quae ad Olympicos Ludos penetrasse deprehensae fuerint, vel quae omnino Alpheum transmiserint, quibus est eis interdictum diebus: Non tamen deprehensam esse ullam perhibent praeter unam Callipatiram, quam alii Pherenicem nominant. Haec, viro mortuo, cum virili ornatu exercitationum se Magistrum simulans, Pisidorum filium in certamen deduxit; jamque eo vincente, sepimentum id, quo Magistros seclusos habent, transiluit veste amissâ. Inde Foeminam agnitam omni crimine liberârunt. Datum hoc ex Judicum aequitate Patris, Fratrum, & Filii gloriae; qui omnes ex Olympicis Ludis victores abierant. Ex eo lege sancitum, ut nudati adessent ludis ipsi etiam Magistri.